- SCOBS
- SCOBSveteribus Romanis in usu fuit, ubi pavimentum detergendum. Excavabatur namque foramen, in pariete Triclinii, proluendi pavimenti causâ. l. 28. ff. de servit. praed. urb. quod ad analecta et vina profusa in pavimentum exportanda paratum fuisse conicit Pignorius: Cui profusioni quâ ratione occurrerint Graeci exponit Vitruvius l. 7. c. 4. bibulo nim. pavimento ex carbonihus, sabulô, calce et favilla mixtis. Verum non exstante foramine, aderant servi, qui sputa detergerent, et reliquias subditi temulentotum colligerent. Horat. l. 2. Satyr. 8. v. 10.Hic ubi sub latis, puer alte cinctus acernamGausape purpureô mensam pertersit, et alterSublegit, quodcumque iaceret inutile, quodquePosset cenantes offendere.Ad quae et similia scobem adhibebant. Unde idem l. eodem Satyr. 4. v. 81.Vilibus in scopis, in mappis, in Scobe, quantusConsistit sumptus? neglectis, flagititumingens.Et Iulius Bassus apud Senecam Rhet. l. 4. Controv. 25. Inter temulentas reliquias sumptuosissimae cenae, et fastidiosos sub ebrietate cibos, modo excisum caput humanum fertur. Inter purgamenta et iactus cenantium et sparsam in convivio Scobem, Humanus sanguis everritur. Iuvenal. item Sat. 14. v. 64.Ergo miser trepidas, ne stercore foeda caninôAtria displiceant oculis venientis amici:Ne perfusa lutô sit porticus: et tamen unôSemodiô Scobis hoc emendas servulus unus.Vide Laur. Pignorium Comm. de Servis. Sed et scobe auri crines aspersi, uti de Gallieno Imperatore habet Pollio, c. 16. et de Salomonis equitibus diximus alibi. Imo et scobe auri argentique porticus stratas, legimus apud Ael. Lamprid. in heliograbalo, c. 31. Scobe auri porticum stravit et argenti, dolens, quod non posset et electri: idque frequenter quacumque iter fecit pedibus usque ad equum vel carpentum, ut sit hodie de aurosa harena. De eadem potui inspersa, adeoque plura in hanc rem vide supra ubi de Auri elimandi arte. Hinc Scobina, idem quod lima, Graece ῥίνη Tertullianus Apologet. Ungulis deraditis Latera Christianorum. At in Deos vestros per omnia membra validius incumbunt asciae et rununae et scobinae. Ut qui limis descobinari solebant, sicut Arnobius ait adv. Gentes l. 6. Simulacra ista, quae vos terrent ---- sunt argentum, aurum, testa, lignnm ---- ex incudibus et malleis nata, tornis rasa, descobinata limis --- runcinarum levigata de planis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.